- DION
- I.DIONAlexandrinus Philosophus praestantissimus, qui cum a quodam probris ac conviciis gravissime fuisset lacessitus, ne verbo quidem maledictis respondit, sed hoc tantum, Negry quidem. Unde Proverb, Dionis gry.II.DIONCretae ins. prom. Ptol. Nunc Capo Sassoso, maxime in Bor. excurrit, inter Matin. ad Ort. Rythimnam ad Occ. 5. mill. in Circium distans a prom. della Fraschia. Baudr. Urbs ibidem in mediterraneis. Plin. Epiri urbs. Strab. Thessaliae opp. Steph. Item Italiae, Pisidiae, Thraciae, et Caelesyriae.III.DIONLaconiae Rex, Orphes, Lycus et Caryae pater ex Iphithea, memoratur Serv. ad Eclog. 8, Vide supra Carya.IV.DIONPtolomaeo Dium, opp. Syrorum iuxta Pellam, quod Iudaeorum Rex Alexander Iamneus vi subegit, atque in Iudaeorum ditionem redegit.V.DIONSyracusanus, fil Hipparini, apud cives suos potentiâ et facultatibus, praeditus, Platonem primo Syracusis audivit, dum illic apud Dionys. ageret, apud quem ipse quoque in honore fuit. Sed postea (quod esset ei propinquus et familiaris) cum eum saepe ad liberandas Syracusas, tum per se, tum Platonem hortaretur, in suspicionem tyranno venit; quare in exilium actus, Athenas navigavit: quo tempore Platoni, ludorum praefecto, impensas de suo suppeditavit. Postea a Platone, ut ereditur, inductus, patriam tyrannide liberavit, exacto Dionys. Plutarch. in Dione. Tandem a quodam Callippo, proditorie interfectus. Diod. Sic. l. 16. Corn. Nep. in Dione.VI.DIONurbs Euboeae ad Cynnaeum. Cael. Rhod. l. 15. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.